Vicipaedia:Nuntii
Appearance
2025
- 7 Ianuarii: In urbe Americana Angelopoli complura ingentia incendia oriuntur et ventis fortibus agitantur, quae multas domos delent et plus quam centum milia hominum fugant.
2024
- 29 Decembris: Iacobus (Jimmy) Carter, pristinus praeses Civitatum Foederatarum Americae centum annos natus moritur.
- 24 Decembris: Ad celeritatem 700 000 chiliometrorum per horam speculatrum spatiale Parker prope solis superficiem volat, tantum 6.1 decies centena milia chiliometrorum abducit superestque congressus extremi.
- 20 Decembris: Magdeburgi in Germania medicus quidam Saudianus sex homines necat et plus quam 200 vulnerat autocineto per forum celebre currens.
- 13 Decembris: Franciscus Bayrou a praeside rei publicae Emmanuele Macron primus minister Franciae nominatur.
- 8 Decembris: Post bellum civile undecim annos in Syria gestum, per quod sexties centena milia hominum necati sunt, rebelles dictatorem Baššār al-Asad depellunt.
- 7 Decembris: Ecclesia Cathedralis Nostrae Dominae Parisiensis incendio anno 2019 graviter laesa solemniter reaperitur.
- 14 Novembris: Ingens corallium longitudine 34 metrorum iuxta Insulas Salomonis in mari invenitur. Hoc est maximum omnium coralliorum adhuc notorum.
- 6 Novembris: Donaldus Trump iterum praeses Civitatum Foederatarum Americae eliitur; post Stephanum Grover Cleveland secundus est praeses, qui in Domum Albam post quattuor annos revertit.
- 24 Octobris: Nova domus ornata Pompeiis invenitur.
- 9 Octobris: Hurracanum Milton partem Floridae devastat et 16 homines necat. Tres miliones domiciliorum fluento electrico carent.
Nota bene
Oportet nuntios unum vel duo recentissimos semper in formulam Vicipaedia:Pagina prima/Nuntii inserere: hi in pagina prima videbuntur.