Jump to content

Montes continui

E Vicipaedia
(Redirectum de Cordillera)
Conspectus in montes continuos in Viridario Nationali Banffensi Canadae.

Montes continui[1] vel montes perpetui,[2] vel fortasse iugum montium,[3] est linearis montium vel collium series per terram altam extensa et plerumque orogenica.[4] Tales series per varias rationes geologicas formantur, sed plurimae maximi momenti per tectonicam laminarum efficiuntur. Montes continui in multis massae planetariae rebus in systematibus solaribus inveniuntur, et proprietas plurimorum planetarum terrestrium fortasse etiam sunt.

Montes continui plerumque per terras altas vel angustias montanas vallesque separantur. Montibus autem singulis intra eandem seriem non necessarie sunt eadem structura geologica vel petrologia. Fieri possunt variae formae et locorum situs orogenici, exempli gratia, defectiones impetus, massae levatae, montes rugosi, et collocationes terrestres volcanicae, quae varia genera saxorum efficiunt.

Maiores montes continui

[recensere | fontem recensere]
Lithographum montes continuos Tatras Altas in Slovacia et Polonia monstrat. Pictura a Carolo Kořistka in libro Augusti Henrici Petermann anno 1865 edito.

Plurimae montes continui geologice iuvenes in terrestri telluris superficie in Circulo Ignis Pacifico aut Zona Alpina (Zona Orogenica Alpina-Himalaiana) implicantur. Circulus Ignis Pacificus Andes Americae Australis comprehendit, per Cordilleram Americae Septentrionalis secundum oram occidentalem Civitatum Foederatarum Canadaeque et montes continui Aleutianos, ac per Camsatcam, Iaponiam, Taivaniam, Philippinas, et Papuam Novam Guineam, ad orientem et australem usque ad Novam Zelandiam extenditur.[5] Andes sunt 7000 chliometra longae, longissimum telluris systema montanum saepe appellatae.[6] Altissimi autem montes continui in tellure sunt Himalaia.

Nexus interni

Iugum oceanicum est longissima montium continuorum series terrestris.
  1. Horatius, Epistulae, 16: 5.
  2. John C. Traupman, Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 599, s.v. "mountain chain."
  3. Vide disputationem.
  4. Definition of mountain system. . Mindat.org (Hudson Institute of Mineralogy) .
  5. Rosenberg, Matt. "Pacific Ring of Fire". About.com .
  6. Thorpe, Edgar (2012). The Pearson General Knowledge Manual. Pearson Education India. p. A-36 .

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Brooks, Maurice. 1967. The life of the mountains. Novi Eboraci: McGraw-Hill.
  • Burga, Conradin, Frank Klötzli, et Georg Grabherr, eds. 2004. Gebirge der Erde: Landschaft, Klima, Pflanzenwelt. Stutgardiae: Ulmer. ISBN 3-8001-4165-5.
  • Morris, Neil, 1997. Mountain ranges. Illustr. Vanessa Card. Austinopoli Texiae: Raintree Steck-Vaughn. ISBN 0817243399.
  • Schaer, Jean-Pail, et John Rodgers, eds. 1987. The Anatomy of mountain ranges. Princetoniae Novae Caesareae: Princeton University Press. ISBN 0691084521.
  • Wuerthner, George. 1988. Alaska's mountain ranges. Helenae Montanae: American Geographic Publishing. ISBN 0938314580.