Planeta
Planeta[1][2][3] (-ae, m.), olim stella errans,[4] est corpus caeleste in spatio situm. Planetae propriam lucem non emittunt, et circum stellam sive Solem orbitam sequuntur. Difficile tamen est dictu quid exacte planeta sit.
Haec definitio, quae tantum ad planetas nostri Systematis Solaris pertinet, die 24 Augusti 2006 ab Unione Astronomica Internationali proposita est: planeta est corpus caeleste (a) quod circum quendam Solem movetur, (b) cuius pondus tam magnum sit ut formam plus minusve globatam habeat, (c) quod vicinitatem orbitae suae purgaverit. Secundum hanc definitionem, octo circum Solem Systematis Solaris nostri planetae moventur.
Huius definitionis causa alia corpora caelestia nunc planetulas appellare necesse est. Planetulae sunt corpora caelestia quae vicinitatem orbitae suae purgavisse non potuerunt. Secundum hanc definitionem quinque circum Solem Systematis Solaris nostri planetulae moventur.
Planetae extra Systema Solare circum alias stellas volventes planetae extrasolares appellari possunt.
Planetae nostri systematis solaris
[recensere | fontem recensere]Planetulae
[recensere | fontem recensere]- Ceres
- Eris
- Haumea
- Makemake
- Pluto (in Arizona anno 1931 a Percival Lowell inventa)
- Charon (inv. 1978)
- Hydra
- Nix
- S/2011 (134340) 1
- Fortasse et nonnulla alia corpora transneptuniana
- Nonnulli alii Asteroides
Nexus interni
- Asteroides
- Cometes
- Leges Keplerianae
- Meteorites
- Meteoroides
- Planeta terrestris
- Plutoides
- Stargate (machina)
- Systema Solare
- Syzygia (astrologia)
- Syzygia (astrophysica)
- Theatrum planetarium
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ C. T. Lewis et C. Short, A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary (Oxoniae: Clarendon Press, 1879).
- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
- ↑ Rarius "planes", gen. -etis, nom.pl. -etes, m.: Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.1.12 et cf. W. Freund, Gesammtwörterbuch der lateinischen Sprache, zum Schul- und Privat-Gebrauch (Breslau: Georg Philipp Aderholz, 1844/45).
- ↑ Cicero, De re publica 1.14.22; "stellarum, quae falso dicuntur errantes": Cicero, De natura deorum 2.20.51; "quas multi erraticas [vocant]": Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.1.11.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad planetas spectant. |
- Adumbratio quae magnitudines planetarum, Solis, et aliarum stellarum comparat, apud www.co-intelligence.org
- International Astronomical Union, apud www.iau.org
- NASA Planet Quest – Exoplanet Exploration, apud planetquest.jpl.nasa.gov
- Photojournal NASA, apud photojournal.jpl.nasa.gov
- Planetary Science Research Discoveries, apud www.psrd.hawaii.edu
- "Regarding the criteria for planethood and proposed planetary classification schemes," commentarius a Stern et Levinson vulgatus, apud www.boulder.swri.edu
- "The status of Pluto: A Clarification," apud www.iau.org.
Sol Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus |
Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana |
Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam. |