Holismus (a Graeco ὅλος 'totus') est ratio cogitandi, totum — quod etiam universitas (rerum) appellare decet — plus aliquid esse quam partium summam, vel, ut exactius dicamus, proprietates alicuius rerum universitatis plus aliquid esse quam partium proprietatum summam.[1] Qui holismo favent, totum sui generis esse dicunt, nec ex solis quibus constat partibus intellegi posse. Itaque aiunt intellectum animalis aliquid plus quam solam descriptionem membrorum eorumque officiorum requirere.

Visio quaedam holistica civitatis. ("Pyramis systematis capitalistici," imaguncula ab IWW anno 1911 divulgata)

Holismus variis modis amplectitur. Divisio fundamentalis in holismum ontologicum et holismum methodologicum diducitur, quarum prima ea quae sunt pertractat, et secunda ea considerat quibus aliqua res explananda intellegibilis redditur.

De varietatibus holismi

recensere

Holismus est positio quae docet totum, vel systema, unam saltem possidere proprietatem, quae ex partibus quibus constat deduci non potest. Cum phaenomena holistica paene undique inveniri possint, thesium appellationes variant: holismus epistemologicus, holismus significationis, holismus socialis, etc.

  • In holismo epistemologico opinio est, minimam unitatem confirmationis in theoria integra consistere. Singulae hypotheses empiricae per se nihil conferunt nisi in theoriae universitate positae sunt, vel, ut repetamus, singulae propositiones observatoriae ad propriam copiam distinctam consecutionum empiricarum non referuntur. Ita fit, ut praedictio infeliciter temptata eam ex qua deducta est hypothesin conclusive diluere non possit. Quam opinionem multi philosophi saeculi XX, sicut Petrus Duhem et Willard Van Orman Quine, defenderunt. Quae positio hodie thesis Duhemiano-Quineana appellatur.
  • Holismus significationis. Philosophi antea ambiguum habebant, utrum holisticae an atomisticae sint significabiles proprietates insignium sive synbolorum — sicut verborum eorumque conlocationum aliquam notionem aut propositionem imprimentium. Qui holismo favent, credunt significationes insignium ad totum systema linguae aut alīus rationis communicandi referri. Itaque significatio verbi in toto systemate linguae posita est, sicut apud Ferdinandum de Saussure, qui dixit significationem signi linguistici systemate linguae (sive langue) ad concinnitatem totius vocabularii informari.[2] Holismus significationis magnam habet vim in contemplatione linguae hominis et mentis non solum in philosophia linguae et mentis sed etiam in anthropologia, linguistica, litterarum scientia, et alibi. Qui autem atomismo favent, putant proprietates significabiles insignium directo ad mundum extralinguisticum referri.
  • Holismus socialis est doctrina philosophica scientiarum socialium, in qua maxime de methodologia explanandorum phaenomenorum socialium agitur. Qui holismo sociali favent, non dubitant, quin sui generis exstent phaenomena socialia, quorum proprietates et potestates ex partibus quibus consistunt deduci non possunt. Itaque constat civitatem aliquid plus esse quam civium summam. Contraria volunt fautores individualismi methodologici, qui phaenomena socialia exstare negant, omniaque ad singulorum hominum actus fides desideria referri adseverant.
  1. Pelletier 2012: 153.
  2. Saussure 1995: 97-103.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • von Bertalanffy, Ludwig, 1976. General System theory: Foundations, Development, Applications. George Braziller. [Primum editum 1968.]
  • Bybee, Joan L. & Hopper, Paul, ed. 2001. Frequency and the Emergence of Language Structure. John Benjamins.
  • Descombes, Vincent, 2014. The Institutions of Meaning: A Defense of Anthropological Holism. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
  • Dreyfus, Hubert L., 1980. Holism and Hermeneutics. Review of Metaphysics 34: 3–23.
  • Duhem, Pierre, 1981. La Théorie physique, son objet, sa structure. Vrin. [Primum editum 1906.]
  • Fodor, Jerry & Lepore, Ernst, 1992. Holism: A Shopper's Guide. Wiley.
  • Heylighen, Francis, 1995. Downward causation. Principia Cybernetica Web.
  • Lepore, Ernest, 2013. Holism, in the Philosophy of Language. Encyclopedia of Philosophy and the Social Sciences, ed. Byron Kaldis. SAGE Publications.
  • Lopez, Francesco, 2004–2008. Il pensiero olistico di Ippocrate, I-II. Pubblisfera.
  • Pelletier, Francis Jeffry, 2012. Holism and compositionality. The Oxford Handbook of Compositionality, ed. Markus Werning & Wolfram Hinzen & Edouard Machery, 149-174.
  • Phillips, Denis Charles, 1976. Holistic Thought in Social Science. Stanford University Press.
  • Quine, William Van Orman, 1951. Two Dogmas of Empiricism. Philosophical Review 60: 20–43.
  • de Saussure, Ferdinand, 1995. Cours de linguistique générale. Payot. [Primum editum anno 1916.]
  • Zahle, Julie, 2013. Holism, in the Social Sciences. Encyclopedia of Philosophy and the Social Sciences, ed. Byron Kaldis, pp. 426-430. SAGE Publications.