-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Programma computatrale,[1] vel programma computatoris[2] breviter programma,[3] est res informatica velut folium memoria fixa servatum iussa computatralia cohibens seu praecontinens. Haec iussa memoria volatili et lecta et processorio medio exhibita trahunt ut computatrum res speciales quasdam in seriem ordinatam efficiat. Iussa computatralia quippe in codice machinali scribuntur, sed non est necessarium codicem scire ut usores programmate utantur. Programmata iam in lingua machinali versa, quae dicuntur pellibilia, pellere possumus tam solum iconum ? in tabulatro pulsando seu premendo vel nomen in computatrum referendo.

Species programmatum

recensere
 
Despectus tabulatralis in editorium AbiWord.

Adsunt multae programmatum species. Systema administrativum computatrale est programmatum fundamentalium coniunctum quod principales computatri functiones interactionesque administrat. Alia programmata sunt programmata compilandi, editionis, tabularum computativarum, epistularum electronicarum, per interrete navigandi, et ludorum computatralium. Etiam sunt programmata ut nos ipsi scribamus.

Exempla programmatum

recensere

Linguae computatrales

recensere
 
Exemplum linguae computatralis Python.

Medium computatri processorium solum iussa computatralia scripta in sua Lingua machinarum fungitur, sed haec lingua inter varia computatra differt, difficilisque est ea uti, quam ob rem habemus compilatra, programmata quae varias linguas programmandi ad linguam machinarum convertunt.

Linguae vel codices programmandi principales

recensere

Sunt milia linguarum computatralium, inter eas, exempli gratia:

Nexus interni

  1. Ex pagina Words; Vide etiam Vocabula computralia (lingua Latina et Anglica).
  2.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  3. John C. Traupman, Latin and English Dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, Random House, 2007), 627.