Jump to content

Abascia

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Wikidata Abascia
Res apud Vicidata repertae:
Abascia: insigne
Abascia: insigne
Abascia: vexillum
Abascia: vexillum
civitas statu dubio
Civitas: Georgia, Res publica Abascia
Locus: 43°9′0″N 41°0′0″E
Nomen officiale: Аԥсны Аҳәынҭқарра, Республика Абхазия

Fines

Territoria finitima: Russia

Forma

Area: 8 665 chiliometrum quadratum
Caput: Sebastopolis Albanorum
Subdivisiones: Gagra District, Gudauta District, Sukhumi District, Gulripsh District, Ochamchira District, Tkvarcheli District, Gali District

Gestio

Respublica praesidentialis
Praefectus: Alexander Ankvab
Consilium: People's Assembly of Abkhazia

Vita

Incolae: 245 246
Sermo publicus: lingua Abasca, Russica
Zona horaria: UTC+3
Moneta: Rubelus Russicus

Commemoratio

Paean: Aiaaira

Sigla

Praefixum telephonicum: +7840, +7940, +99544

Abascia,[1][2] Abasgia,[3][4] Abasgorum Terra,[5] seu Abchasia[6] (Abasgice Аҧсны, Georgiane აფხაზეთი; Russice Абхазия; Armeniace Աբխազիա), est regio inter Pontum Euxinum et Caucasum sita, quae 23 Iulii 1992 se e Georgia liberam rem publicam sui iuris declaravit. Secundum autem Consociationem Nationum, intra Georgiae fines inter civitates agnitos manet. Solum sex omnino liberae civitates in orbe terrarum Abasciam liberam agnoscunt: Russia, Nicaragua, Venetiola, Nauru, Vanuatu, Tuvalu. Georgianae auctoritates? nullum dominium in Abasgicis terris habent.

Homines Abasci suam civitatem Аҧсны (Apsny) 'terram Abascorum' significans (-ny locativum suffixum est) nuncupant. Russice Абхазия (Abkhazia) a Georgiano აფხაზეთი (Apkhazeti) mutuatur. Mingrelice Abascia აბჟუა (Abzhua) sive სააფხაზო (saapkhazo) nominatur. Armeniacum Abasciae nomen Աբխազիա (Abxazia) est.

Dolmen unum ex Esera (nunc in Museo Dioscuriadis).

Primi Abasciae incolae in IV millennium a.C.n. regrediuntur, sed praesentia dolminum in Abascia tam antique quam 3000 a.C.n. iam incolas et dispositae coloniae in Abascia fuisse significat. Ex his primis tribubus Abasci, gens Abasciae indigena, orta est.

Inter saecula nonum et sextum a.C.n., instauratum est Regnum Colchidis in praesentis Rei Publicae Abasciae terra. Colchidis lingua Abasgica, etiam praesentis Abasciae lingua publica, erat. Una urbs a Regno Colchidis condita Dioscurias, praesens rei publicae caput fuit. Ex anno 653 a.C.n., Caucasica regna Colchidis Iberiaeque ex Imperio Persarum variis invadendi conatibus obversari debuere.

Velut reliqua Colchis, Abascia a Roma inter 110 et 63 a.C.n. capta est. Conlapso autem Imperio Romano, Abascia libertatem assecuta est, suos proprios gubernatores designans, quos a Roma firmabantur protegebanturque. Iam sicut Imperii Byzantini pars, saeculo tertio, Abascia suam libertatem manebatt, quae in Regnum Lazicum, Regni Abasciae praecursorium, induxit. Post varios autogubernationis? annos, Abascia denuo in dicione Imperii Byzantini anno 562 incorporata est. Nihilominus, reges Abasci contra politicam culturalemque Byzantinam dominationem pugnavere.

Regnum Imeretiae saeculo sexto-decimo.
Sovietici Caucasi inter annos 1957 et 1991 politicae divisiones subdivisionesque Rem Publicam Socialisticam Sovieticam Autonomicam Abasciae intra Rem Publicam Socialisticam Sovieticam Georgiae ostendentes.

Civitas praesertim Christiana erat et urbs Pityus (Abasgice Пиҵунда, Georgiane ბიჭვინთა, Russice Пицунда, Armeniace Պիցունդա) archiepiscopi sedes fuit, qui directe Patriarchae Latini Constantinopolitano subiectus erat. Arabes in Abascia anno 736 intraverunt, sed tenax resistentia invasores se recipere fecit. Illo tempore in usu fuit primum vocabulum abjazeti 'terra Abascorum' in Georgianis scriptis, Abasciam alienam civitatem considerantibus, velut revera sic erat, quia e principio numquam personam in cultura et historia Georgiae egit.

Prospera defensio contra Arabes Abascis principibus satis potentiae ad poscendam plurimam autonomiam? intra Imperium Byzantinum dedere. Circiter 785, Abascia totam libertatem consecuta est.

Completa libertate constituta, Regnum Abascum fere anno 790 statutum est. Regnum formatum est ex Abasgicarum tribuum consolidatione. Per tria saecula secquntia, Regnum Abascum paulatim suam potentiam et suverenitatem consolidavit. Ineunte saeculo decimo secundum trecenta milia passuum Graecorum per Ponti Euxini patuit, apud Byzantinos fontes.

Abasci districtus Saeculis quinto-decimo et sexto-decimo, Principatus Abasciae sicut entitas cum libertate sub Imperio Ottomanico formatus est. Quamquam facti sunt ponderis conatus islamizandae civitatis, Christianismus perrexit in dominio, partim proter firmum Russicum pondus e saeculo duodevicensimo. Illo tempore, Principatus Abasciae autonomiam sub Russia consecutus est, sed denique incorporatus est in Imperium Russicum anno 1864. Dioscuriadis tabula, saeculo 19 exeunte.

In Rebus Novis Russicis anni 1905, Abascia Russiae fida fuit, dum Georgia oppositoria erat. Haec politica separatio in diffidentiae contentionisque incrementum inter Abasciam et Georgiam induxit, quae profundiores in Rerum Novarum Bolsevicarum anni 1917 consequentiis fient.

Rei Publicae Socialisticae Sovieticae Abasciae vexillum anno 1925.
Vexillum Rei Publicae Socialisticae Sovieticae Autonomicae Abasciae anno 1978.

Cum Rebus Novis Bolsevicarum anni 1917, Abasci duces suum proprium postrevolutionarium corpus, Consilium Populare Abascum, creavere. Gubernatio Abasgica Vladimiro Lenin favebat dum Georgiani pro Mensevicis et contrarevolutionarii erant.

Anno 1918, Abasci Bolsevici sub Nestoris Lakoba, propinqui Iosephi Stalin conlaboratoris, iusso,? potestatem Dioscuriadis, Abasci capitis, ceperunt, Commune Boselvicum Dioscuriadis creantes.[7] Anno 1921, Abascia fiebat Res Publica Sovietica Socialistica sui iuris, sed die 16 Decembris eiusdem anni facta est pars Rei Publicae Sovieticae Socialisticae Georgianae. Pars Rei Publicae illius die 13 Decembris anni 1922 adiuncta est ad Foederationem Transcaucasicam, quae die 30 Decembris anno illo cum Russia, Ucraina et Ruthenia Alba Unionem Sovieticam formavit. Ab anno 1931 Abchasia erat Res Publica Autonoma Georgiae Sovieticae.

Cum Georgia anno 1991 se ex Unione Sovietica exire declararet, populus Abasciae dixerunt se in unione illa velle manere. Dein, die 23 Iulii 1992, suam a Georgia libertatem declaravit. Inter annos 1992 et 1993 erat bellum inter Abasciam et Georgiam.

Die 26 Augusti anni 2008, Russia[8] et die 3 Septembris eodem anno Nicaragua statum civitatis liberae Abasciae agnoverunt. Anno 2009 libertas Abasciae agnita est ab Venetiola (die 10 Septembris) et Nauru (die 15 Decembris). Pleraeque civitates tamen eam partem Georgiae esse existimant.

Agnitio internationalis

[recensere | fontem recensere]
Georgiae tabula cum Abascia (viride) et Alania Meridionali (purpureo) excellentibus

Postquam Georgia impetum in Alaniam Meridionalem faceret, Duma sive Parlamentum Foederationis Russicae de motione suffragium tulit quae Moscuae ut Alaniae Meridionalis Abasciaeque libertatem die 25 Augusti 2008 agnosceret invitabat. Postero die, praeses Demetrius Medvedev decreta harum duarum civitatum libertatem agnoscentia obsignat.

Ruthenia Alba anno 2008 ut proxime Alaniae Meridionalis Abasciaeque libertatem agnosceret nuntiavit, quod adhuc medio anno 2011 non fecit. Organizatio Foederis de Securitate Collectiva (Russice Организация Договора о коллективной безопасности), Organizatio Coöperationis Sanghaevensis (Russice Шанхайская организация сотрудничества, Sinice 上海合作组织) et Foedus Bolivarianum Populorum Nostrae Americae (Hispanice Alianza Bolivariana para los Pueblos de Nuestra América) suum favorem Russicae decisioni nuntiavere, sed sine ea subsequenda. Secundum Serbiam, opinionem eandem observantem, Alaniae Meridionalis Abasciaeque libertatis comparabiles ei Agri Merulensis sunt.

Potentiae Occidentales, cum Francia praecipite, confestim ne Alaniae Meridionalis Abasciaeque libertatem agnoscerent nuntiando respondere. Georgia, e sua parte, ad Russiam "adnexionem" detulit.

Civitates Abasciam liberam agnoscentes

[recensere | fontem recensere]

Inter civitates Abasciam liberam agnoscentes sunt:

Vexillum Russiae Russia
Vexillum Nauru Nauru
Vexillum Nicaraguae Nicaragua
Vexillum Venetiolae Venetiola
Vexillum Vanuatu Vanuatu
Vexillum Tuvalu Tuvalu

Civitates de libertate Abasciae decernentes

[recensere | fontem recensere]

Inter civitates de Abasciae libertate decernentes sunt:

Vexillum Rutheniae Albae Ruthenia Alba
Vexillum Aequatoriae Aequatoria
Vexillum Tadzikistaniae Tadzikistania

Civitates non a Communitate Internationali agnitae libertatem agnoscentes

[recensere | fontem recensere]

Inter civitates non adhuc a Communitate Internationali agnitas sed Abasciam liberam agnoscentes sunt:

Vexillum Alaniae Meridionalis Alania Meridionalis
Vexillum Cypri Septemtrionalis Cyprus Septemtrionalis
Vexillum Gagauzia Gagauzia
Vexillum Transtyria Transtyria
Nitica (Georgiane გაგრა, Russice Abasgiceque Гагра) e Ponto Euxino visa.

Abascia in Caucaso, inter Asiam et Europam, sita est. Regio montibus tegitur et eius litora Ponto Euxino perfunduntur. E 8700 km² extensionis, fere 75% ad montanas zonas correspondent, praesertim in Orientali zona, prope Suaniam, ubi aliqui montes 4000 metrorum altitudinis superant. dissimilia "brachia" e praecipua Caucasi cordillera discedentia profundas valles formant, qua parvi, sed ponderis, alveorum tractus transeunt. E quibus unus Lacus Ritsa (Abasgice Риҵа, Georgiane რიწა, Russice Рица) est, Niticae (Georgiane გაგრა, Russice Abasgiceque Гагра) Septemtrione. In hoc ambitu etiam profundissima spelunca in Tellure, Spelunca Corvi-Kruberi (Georgiane კრუბერის გამოქვაბული, Russice Пещера Крубера-Воронья) in cordillera Arabica (Russice Арабика) sita et 2160 metrorum sub maris aequore profunda, invenitur.

Abascus Caucasus.

Magna Abasci territorii pars (circiter 70%) quercuum, fagorum, et alnorum silvis tegitur. In altitudinis intervallo inter maris aequor usque ad 500 metra, regio caducifoliis silvis abundat. Supra hoc aequore et usque ad 1800 metrorum altitudinis, diversae pinophytorum species abundant, inter quae sunt altissimi arbores in Europa, sicut abietes amplius 70 metra altae. Iam inter 1800 et 2900 metrorum altitudinis, inveniuntur planities cum proprietatibus Alpinis, et denique supreme, patent aeternae cordillerae nives et glaciaria.

Abascia climate subtropico temperato propter Ponti Euxini regulatorium effectum et "prothyrum climaticum" Caucaso formatum gaudet, qui quin Boreales gelidi venti intrent vitat. Annua temperaturae media 15 ºC attingit, cum minimis temperaturis 4 °C hieme (Ianuario et maximis 23 °C aestate (Iulio). Praecipitationes inter 1000 et 1500 millimetra pluviae annuae oscillant et aër umidus relative? paucus est. Supra 1000 metra supra maris aequor, amplitudo thermica crescit, et hiemes et aestates duriores fiunt, characterum continentalium clima formantes. Supra 2000 metrorum altitudinis clima montanum dominatur, et temperaturae aliquantum descendunt. Intestinis in regionibus praecipitationes crescunt, usque ad 3500 millimetrorum quotannis in montanis zonis attingere potentes. Nix usque ad superanda quinque metra altitudinis accumulari in nonnullis Caucasi regionibus potest; labinae nivis periculum latens paucis habitatis harum regionum mediis repraesentant.

Ob placibile clima et pulchros prospectus, huius territorii pars magnae periegeticae affluentiae locus fuit; evoluta etiam est agricultura, praesertim theae et tabaci, ac diversorum pomorum culturae, praeter vineta.

Reipublicae Gubernationis Sedes.
Reipublicae Gubernationis Sigillum.

Abascia semipraesidialis respublica est. Secundum legem constitutionalem de comitiis praesidialibus, candidatus praesidiatui reipublicae Abasgicae cives ius suffragii possidentes, Abasgicae nationalitatis, capaces libere civitatis lingua publica (lingua Abasgica) locuti, quam 35 centesimae annos? nati maiores et quam 65 minores et qui stabiliter in Abascia per quinque annos ante comitia vixissent esse debent.

Abascus praeses quinquennio eligitur. Idem homo praeses duobus consecutivis mandatis eligi nequit. Eodem tempore quam praeses, praeses vicarius etiam eligitur, cuius nomen a candidatu praeside exprimitur. Secundum Abasgicam legem, ad vincendum primo ordine candidatus 50% et unum validorum suffragiorum obtinere debet. Si quod non evenit, secundus ordo post tres hebdomades praevidetur.

Post codicis comitialis emendationem Octobrem 2008 factam, possibile erit suffragium ferre solum cum Reipublicae Abasgicae civis syngraphis. Praevisum est revera pittacium in pagina 17 Abasci syngraphi obsignari puncto temporis in quo suffragium feratur.

Vires armatae

[recensere | fontem recensere]
Virium Armatarum Abasgicarum structura.

Res publica exercitum et classem aëriam possidet.

Classis nautica in cursu constitutionis est. Secundum Abasgicae gubernationis foedus, in re publica conlocatae sunt Foederationis Russicae copiae. Die 15 Septembris 2009 conclusum est foedus coöperationis militaris cum Russia quadraginta-novem annos duraturum et automatarie? alios quinque renovabile.? Foedus Russiam terrestrium, aëriarum maritimarumque Reipublicae finium dominium firmaturam et novas civitatis vires armatas formaturam esse praevidet. Die 11 Augusti 2010, Virum Armatarum Foederationis Russicae praefectus tormenta missilium e terra in aër S-300 in Abasco territorio adornari nuntiavit, Gubernatione Abasgica volente, ad defendendum et dominandum eius spatium aërium.

Divisio administrativa

[recensere | fontem recensere]
Abasci districtus.

Respublica Abasgica divisa est districtus septem nuncupatos ex eorum sedibus, quae sunt;

Nº in tabula Districtus Latine Districtus Abasgice Districtus Georgiane Districtus Russice Districtus Armeniace Caput Latine Caput Abasgice Caput Georgiane Caput Russice Caput Armeniace
1 Districtus Nitica Гагра араион გაგრის რაიონი Гагрский район Գագրայի շրջան Nitica Гагра გაგრა Гагра Գագրա
2 Districtus Gudauta Гәдоуҭа араион გუდაუთის რაიონი Гудаутский район Գուդաութի շրջան Gudauta Гәдоуҭа გუდაუთა Гудаута
3 Districtus Dioscuriadis Аҟәа араион სოხუმის რაიონი Сухумский район Սուխումի շրջան Dioscurias Аҟәа სოხუმი Сухум sive Сухуми Սուխում
5 Gyenos Очамчыра араион ოჩამჩირის რაიონი Очамчырский район Օչամչիրայի շրջան Gyenos Очамчыра ოჩამჩირე Очамчира
4 Districtus Gulripsia Гәылрыҧшь араион გულრიფშის რაიონი Гульрипшский район Գուլրիփշի շրջան Gulripsia Гәылрыҧшь გულრიფში Гульрыпш
6 Districtus Quartzelia Тҟәарчал араион ტყვარჩელის რაიონი Ткуарчалский район Թքուարչալի շրջան Quartzelia Тҟəарчал ტყვარჩელი Ткуарчал sive Ткварчели
7 Districtus Galia Гал араион გალის რაიონი Гальский район Գալի շրջան Galia Гал გალი Гали sive Гал

Exactus praesens Abasciae numerus incolarum obscurus est. Secundum censum anno 2003 factum, 215 972 hominum erant, sed hoc in dubio a Georgianis auctoritatibus vocatum est. Ministerium Statisticae Georgianum Abascum numerum incolarum circiter 179 000 anno 2003 et 178 000 anno 2005 (ultimo anno ubi editae sunt tales aestimationes in Georgia) esse aestimavit. Encyclopaedia Britannica numerum incolarum anno 2007 180 000 esse aestimat, dum Globus Crisis Internationalis (Anglice International Crisis Group) totum Abasciae numerum incolarum anno 2006 inter 157 000 et 190 000 esse aestimat (aut inter 180 000 et 220 000 anno 1998 a Programmate Consociationis Nationum pro Evolutione aestimatos).

Ethnica Abasciae compositio primas in Conflictu Georgiano-Abasco egit et etiam in dubio vocata est. Abasgica demographia Bello inter Abasciam et Georgiam anno 1992 valde adfecta est, quod expulsionem et volatum fere dimidii numeri incolarum in republica, scilicet 525 061 census 1989, videt.

Abasci incolae ethnice multo varii manent, etiam post Bellum annorum 1992 et 1993. In praesenti Abasci incolae praesertim ab ethnesi Abasco, Georgianico (praecipue Manialico), Abasco-Armeniaco et Russico constituuntur. Ante bellum, Georgianicum ethnos 45.7% Abascorum incolarum constituebat, nihilominus, anno 1993, plerique Georgiani et aliqui Russi et Armeniaci Abasciam reliquere aut ethnice purgati sunt.

Per Unionem Sovieticam, Russi, Armeniaci et Georgiani incolae rapidiores Abascis crevere, propter ingentem migrationem perpulsam, gubernantibus Iosepho Stalin et Laurentio Beria.

Milia Abascorum, Machadziri nuncupatorum, ex Abascia per Imperium Ottomanicum medio saeculo undevicensimo fugere, postquam Russicae Caucasi occupationi resisterent. Hodie, Turcia maximae Abascicae diasporae domus in mundo est. Eius magnitudinis aestimationes variant; dum diasporae duces unum millionem hominum dicunt, Abascicae aestimationes inter 150 000 et 500 000 comprehendunt. Abasci in Turcia fere exclusive Musulmani Sunnitae sunt.

Religio in Abascia
Religio Percentatio
Christianismus
  
60%
Islamismus
  
16%
Paganismus
  
8%
Atheismus aut irreligio
  
8%

Plerique Abasciae incolae Christiani (Orthodoxi Orientales et Armeniaci Apostolici), Musulmani Sunnitae aut irreligiosi sunt, sed pauci se Christianos aut Musulmanos professi religiosis diaconiis intersunt. Sunt minimus Iudaicorum, Testium Iehovah et novorum motuum religiosorum asseclarum numerus. Testium Iehovah societas publice e 1995 vetita est, quamquam decretum in praesenti non applicatur.

Secundum et Abasgicam et Georgianam constitutiones, omnium religionum (non minus quam atheorum) assectatores eadem iura coram lege habent. Secundum contemplationem anno 2003 factam, 60 centesimae respondentium se Christiani agnoscunt, 16 centesimae Musulmani, 8 centesimae athei sive irreligiosi, et etiam 8 centesimae veteris religionis Abascicae sive pagani asseclae.

Turismus in medio conatu recuperandae oeconomiae ab Abascica gubernatione est. Turistae e 2004 redeunt et 97 centesimae Russi sunt, 400 000 periegetarum repraesentantes. Pernoctationum volumen e 220 000 anno 2004 in 900 000 anno 2007 transivit, partim ob rapidam meliorationem modi vivendi in Russia et praesertim ex amota tota prohibitione commercii antea a Georgia imposita.

Argentaria civitatis Abasgicae Dioscuriadis.

Olympiorum Hiemalium Sotziensium conspectus, anno 2014, Abasciae ut meliorentur eius periegeticae structurae permittit.

Praeter periegesin, Abascia vinicola civitas est, saltem e saeculo tertio a.C.n., in Graecorum Pontii epocha, postea Romani. Strabo Dioscuriadem regionem vitium cultoriam evocat. E Romanorum tempore prorsus celebre eius vinum semidulce erat.

Saeculo undevicensimo, princeps Nicolaus Atzba magna dominia vinum producentia habebat. Hodie inter Abasgica vina citanda sunt rubrum Radeda, ex genere Isabella vitis labruscae ortum, cultum e 2002; Aroma Abasciae rubrum semidulce, cultum e 1929, ex genere Isabella quoque; vinum Lychnyense semidulce; vinum Abasgicum, Saperavici Cabernetique permixtio, etc. . . . Inter vina alba, citari potest vinum Psovense semidulce. Vinicola productio tota anno 2002 denuo directa est ad adipiscenda vina melius elaborata et melioris qualitatis.

De agricultura producuntur mandarīna, citri sinenses, limones, thea, tabacum, iuglandes, maizum. . . . Nihilominus 60 centesimae Abasgicae oeconomiae e mercatura tenui pendent.

Opes energeticae propter recentem prohibitionem commercii deficiuntur, sed attamen moles electrificina in flumine Ingure in effectu est. Fere 50 centesimae eius energiae in Georgiam eunt et 50 centesimae in Abasciam quae ex eis 20% Russico Territorio Crasnodarensi rursus vendit. Petrolei fons inventus est apud Abasgica litora.

Abascia duos aëroportus, altrum Dioscuriadis et altrum Bomborae, prope Gudautam, possidet.

Litterae Abasgice scriptae nuper apparuerunt, ineunte saeculo vicensimo. Attamen, Abascia communiter aliis cum Caucasi populis sagas Nartorum, fabularum series de mythicis heroibus, habet. Alphabetum Abasgicum saeculo undevicensimo creatum est. Primum Abasgice diarium, Abkhazia nuncupatum et a Demetrio Gulya editum, anno 1917 apparuit.

Scriptores celeberrimi in Abascia sunt Fazil Iskander, praesertim Russice scribens, et Bagratus Shinkuba, poëta loci.

Artes athleticae

[recensere | fontem recensere]

Pediludium adhuc est ars athletica populo gratissma in Abascia. Aliae populares artes athleticae sunt canistriludium, pugilatus, et luctatio libera.

Abascia suam propriam ligam pedilusoriam amatoriam e 1994 habet. Liga nullius autem internationalis societatis pedilusoriae pars est.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Abasciam spectant.
Civitates et territoria Europae