Academia Francica
Academia Francica (Francice Académie française) est una ex quinque Instituti Franciae academiis.
Historia
[recensere | fontem recensere]Academiae Francicae proprium munus est linguam Francogallicum et litteras Franciae in toto orbe promovere atque tutari. Condita est Lutetiae a cardinale Richelieu anno 1635, Ludovico XIII regnante. Inter Rerum Francicarum eversionem, tempore quod dicitur Terroris Regimen, decretum diei 8 Augusti 1793 academiam abolevit. Consul tamen Napoleo Bonaparte iam die 23 Pluviosi anni XI (i.e. die 23 Ianuarii 1803) iussit academiam ut Instituti Francici secundam sectionem restituere; die 21 Martii 1816 rex Ludovicus XVIII iterum nomen "Academiae Francicae" imposuit.
Academia in perpetuo a quadraginta hominibus constituitur. Anno 1980 scriptrix Margarita Yourcenar prima mulierum apud academiam accepta est.
Secretarii perpetui
[recensere | fontem recensere]- 1634 : Valentinus Conrart
- 1675 : Franciscus Eudes de Mézeray
- 1683 : Franciscus Seraphinus Régnier-Desmarais
- 1713 : Andreas Dacier
- 1722 : Ioannes Baptista Dubos
- 1742 : Claudius Franciscus Alexander Houtteville
- 1742 : Ioannes Baptista de Mirabaud
- 1755 : Charles Pinot Duclos
- 1772 : Ioannes Le Rond d'Alembert
- 1783 (usque ad 1793) : Ioannes Franciscus Marmontel
- 1803 : Ioannes Baptista Antonius Suard
- 1817 : Franciscus Iustus Maria Raynouard
- 1827 : Ludovicus Simon Auger
- 1829 : Franciscus Andrieux
- 1833 : Antonius Vincentius Arnault
- 1834 : Abel Franciscus Villemain
- 1871 : Henricus Patin
- 1876 : Camillus Doucet
- 1895 : Gasto Boissier
- 1908 : Paulus Thureau-Dangin
- 1913 : Stephanus Lamy
- 1919 : Fridericus Masson
- 1923 : Renatus Doumic
- 1938 : Georgius Goyau
- 1940 : Andreas Bellessort
- 1942 : Georgius Duhamel
- 1946 : Georgius Lecomte
- 1958 : Mauritius Genevoix
- 1973 : Ioannes Mistler
- 1985 : Mauritius Druon
- 2000 : Helena Carrère d'Encausse
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Pagina officialis
- De secretariis perpetuis continuatio
- Academiae Francicae Vocabularium, octava editio
- Academiae Francicae Vocabularium, nona editio
- "Académie Françoise" in Encyclopédie, ou Dictionnaire raisonné des sciences, des arts et des métiers (Lutetiae, 1751-1772) textus