Controversia de poena capitali
In aliquibus nationibus, praesertim ubi adhuc factitatur, usus poenae capitalis est saepe disputatus vel aliquando maxime controversus.
Argumenta philosophica
[recensere | fontem recensere]Pro
[recensere | fontem recensere]Defensores poenae capitalis eam dicunt fas esse crudelissimis in causis velut necatorum serialium, necatorum infantium, necis cum supplicio factae, facinorum tromocraticorum. Hoc argumentum valenter a Roberto Blecker, iuris professore Novi Eboraci, propositum,[1] dicit enim poenam tam gravem debere esse quam facinus. Iniquum esse vivos remanere eos, qui fecinora gesserint, aut quidem incarceratos. Etiam Immanuel Kantius poenam capitalem permisit.
Contra
[recensere | fontem recensere]Ei autem qui contra poenam capitalem sunt, eam pessimam esse transgressionem iurum humanorum habent. Caesar Beccaria cum suo opus "Dei dilitto e delle pene" anno 1764 publicato poenam capitalem opposuit. Victor Hugo, adhortatione die 15 Septembris 1848 facta, inquit, "Poena capitalis signum illud speciale aeternumque est barbarismi."[c. 1] Etiam Fridericus Schleiermacher hanc opposuit. Narges Mohammadi, laureatorix? Praemii Nobeliani Pacis anno 2023, motum poenae capitalis abrogandae conata est.
Argumenta practica
[recensere | fontem recensere]Res efficientes ad phylem pertinentes in Civitatibus Foederatis
[recensere | fontem recensere]Etsi duodecim centesimae civium Americanorum Afroamericani sunt, 34 centesimae eorum qui supplicium ex anno 1976 dederunt illius phylei sunt.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ https://web.archive.org/web/20110920225545/http://www.nyls.edu/faculty/faculty_profiles/robert_blecker.
- ↑ "United States of America: Death by discrimination: the continuing role of race in capital cases," Amnesty International].
Latine conversa
[recensere | fontem recensere]- ↑ (Francogallice) "La peine de mort est le signe spécial et éternel de la barbarie."