Jump to content

Cosplay

E Vicipaedia
Grex lusorum cosplay in scaena apud conventum Yukicon 2014 in Finnia habitum.

Cosplay (Iaponice コスプレ kosupure ; portmanteau a vocabulis Anglicis costume + play) est ars perfunctionis in qua participes cosplayers (lusores vestimentorum) appellati habitus et adiuncta modae gerunt ad certas personas vel notiones repraesentandas quae ex nomine unico usitate appellantur. Lusores inter se saepe agunt ad subculturam creandam in ludo personarum conditam. Latior nominis cosplay usus ulli ludo personarum adhibetur in locis praeter scaenam, contextum culturalem neglegens.

Cosplay Yuna in FanimeCon 2014.
Silent Hill lusores in 2014 Nipponbashi Street Festa Osacae habita.
Concursus multorum lusorum in Comiket 84 anno 2013.
Cosplay raiden (vestimenta metallica) in Anime Expo 2013.
Coslay Padmé Amidala in Japan Expo 2012 in Francia.
Photographi professionales operam lusori Mileena dant pro photoshoot chroma key in Space City Con 2014 in Civitatibus Foederatis.
Lusor in certamine Animation-Comic-Game Hong Kong anno 2011 ut persona in Gantz vestitus.
Grex muliebris habitum Lokii, personae maris gerentes apud Dragon Con, 2012.

Inter fontes gratissimos sunt manga et anime, libri nubeculati, ludi televisifici, et pelliculae actionis vivae. Quaeque persona vel entitas quae scaenice digeri potest res fieri potest. Formae anthropomorphicae rebus inanimatis dantur, generibusque inversis nonnumquam videntur, mulieribus partes mares egentibus et vice versa. In subcopia culturae cosplay, ex suavitate sexuali derivata, lusores personae praesertim elegunt quorum suavitate vel habitu notantur.

Nonnulla retia socialis et situs interretiales in rebus cosplay condita sunt, sed fora interretialia sinunt ut lusores fabulas, photographemata, nuntios, et data generalia inter se communicent. Auctus rapidus numeri hominum qui pro avocamento ex 1990 ludunt rem fecit partem culturae popularis magni momenti, praecipue in Asia, ubi cosplay modam viariam Iaponiensem movet.

Persona sexus adversi acta est crossplay. Utilitas crossplay et transvestitismi partim venit ex abundantis in mangis personarum marum, cui proprietates delicatiores saepe sunt. Tales personae, bishōnen (ad verbum 'puer pulcher') appellatae, sunt exempla Asiana archetypi pueri-alfi in cultura Occidentali a Petro Pan, Ariel, et aliis figuris expressi.

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad cosplay spectant.