Curia Romana
Romana Curia est structura Ecclesiae Catholicae quae eam regit Romae. Anno 2022 papa Franciscus Constitutione Apostolica Praedicate Evangelium Curiam Romanam reformavit. Haec constitutio Curiam Romanam sic definit (art. 1):
- Romana Curia complexus est Dicasteriorum et Institutorum, quæ Romano Pontifici adiutricem operam navant in exercitio eius supremi pastoralis muneris ad Ecclesiæ Universæ Ecclesiarumque particularium bonum ac servitium, quo quidem unitas fidei et communio populi Dei roboratur atque missio Ecclesiæ propria in mundo promovetur.
Tamen die 13 Aprilis 2013 papa Franciscus consessum octo cardinalium (Anscharius Andreas Rodríguez Maradiaga, praeses, Ioannes Patricius O'Malley, Iosephus Bertello, Franciscus Xavierius Errázuriz Ossa, Osvaldus Gracias, Reinhardus Marx, Laurentius Monsengwo Pasinya et Georgius Pell) ad curiam romanam emendandam creat. Episcopus Marcellus Semeraro consessus secretarius est. [1].
Nunc Romana Curia ex variis institutis constat, quae sunt:
- Secretaria Status, cuius praeses Secretarius Status est a die 15 Octobris 2013 Petrus Parolin
- Sectio pro relationibus cum civitatibus, cuius secretarius est episcopus Paulus Ricardus Gallagher
- Sectio de generalibus negotiis, cuius praesens substitutus est archiepiscopus Edgarus Peña Parra
- Secretaria Sanctae Sedis rebus oeconomicis praeposita (die 24 Februarii 2014 creatus) praefectus vacans (antea Georgius Pell).
Dicasteria
[recensere | fontem recensere]Dicasteria, quae autem decem sex sunt:
- Dicasterium pro Evangelizatione, cuius praefectus papa Franciscus est
- Dicasterium pro Doctrina Fidei, cardinalis praefectus Ludovicus Franciscus Ladaria Ferrer, archiepiscopus a secretis Iacobus Morandi. Apud Congregationem de Doctrina Fidei constitutae sunt:
- Dicasterium ad charitatem fovendam
- Dicasterium pro Ecclesiis Orientalibus, cardinalis praefectus Leonardus Sandri, archiepiscopus a secretis Georgius Demetrius Gallaro
- Dicasterium de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, cardinalis praefectus Arthurus Roche, archiepiscopus a secretis Victor Franciscus Viola
- Dicasterium de Causis Sanctorum, cardinalis praefectus Marcellus Semeraro, archiepiscopus a secretis Fabius Fabene
- Dicasterium pro Episcopis, cardinalis praefectus Marcus Ouellet, archiepiscopus a secretis Ilson a Iesu Montanari
- Dicasterium pro Clericis, praefectus archiepiscopus Lazzarus You Heung-sik, archiepiscopus a secretis Andreas Gabriel Ferrada Moreira
- Dicasterium pro Institutis Vitae Consecratae et Societatibus Vitae Apostolicae, cardinalis praefectus Iohannes Blasius de Avicis, archiepiscopus a secretis Iosephus Rodríguez Carballo
- Dicasterium pro laicis, familia et vita, cuius cardinalis prefectus est Coemgenus Iosephus Farrell
- Dicasterium de Cultura et Institutione
- Dicasterium ad integram humanam progressionem fovendam, cuius cardinalis prefectus est Michael Czerny
- Dicasterium pro communicatione cuius prefectus est Paulus Ruffini
Tribunalia
[recensere | fontem recensere]- Tribunalia, quae sunt tria:
- Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae, praefectus Dominicus Mamberti
- Tribunal Rotae Romanae, Alexander Arellano Cedillo decanus
- Sacra Paenitentiaria, poenitentiarius maior cardinalis Maurus Piacenza
Pontificia Consilia
[recensere | fontem recensere]- Pontificia Consilia, quae nunc sunt quinque:
- Pontificium Consilium de Legum Textibus, praeses archiepiscopus Philippus Iannone
- Pontificium Consilium ad Unitatem Christianorum Fovendam, praeses cardinalis Curtius Koch
- Pontificium Consilium de Cultura, praeses cardinalis Ioannes Franciscus Ravasi
- Pontificium Consilium pro Dialogo Inter Religiones, praeses cardinalis Michael Angelus Ayuso Guixot
Anno 2007 Cardinalis Secretarius Status Tarcisius Bertone nuntiavit futurum esse ut brevi tempore Pontificia Consilia de Cultura et pro Dialogo Inter Religiones inter se coniungerentur et hoc novum consilium in congregationem mutaretur, sed postea hoc decretum ad irritum cecidit.
Die 29 Iunii 2010 Papa Benedictus XVI novum consilium creavit:
- Pontificium Consilium de Nova Evangelizatione promovenda, cui praeest archiepiscopus Salvator Fisichella
Antiqua Pontificia Consilia
[recensere | fontem recensere]- Pontificium Consilium pro Familia, ultimus praeses erat archiepiscopus Vincentius Paglia
- Pontificium Consilium de Communicationibus Socialibus, ultimus praeses erat archiepiscopus Claudius Maria Celli
- Pontificium Consilium pro Valetudinis Administris, a die 18 Aprilis 2009 ultimus praeses erat archiepiscopus Sigmundus Zimowski emeritus cardinalis Xaverius Lozano Barragán
- Pontificii Consilii de Iustitia et Pace, ultimus praeses erat cardinalis Petrus Kodwo Appiah Turkson
- Pontificium Consilium pro Laicis, ultimus praeses erat cardinalis Stanislaus Rylko
- Pontificium Consilium Cor Unum, ultimus praeses erat Robertus Sarah. Nam motu proprio Humanam progressionem die 17 Augusti 2016 papa Francisco hoc consilium a die 1 Ianuarii 2017 aborogavit.
- Pontificium Consilium de Spirituali Migrantium atque Itinerantium Cura, ultimus praeses erat cardinalis Antonius Maria Vegliò
Pontificia Officia
[recensere | fontem recensere]- Pontificia Officia sunt:
- Camera Apostolica, cuius dux camerarius Sanctæ Romanæ Ecclesiae est, nunc cardinalis Coemgenus Iosephus Farrell
- Administratio Patrimonii Sedis Apostolicae, cuius praeses episcopus Nuntius Galantino est.
- Sectio Ordinaria Administrationis Patrimonii Sedis Apostolicae
- Sectio Extraordinaria Administrationis Patrimonii Sedis Apostolicae
- Praefectura rerum oeconomicarum Sanctae Sedis
- Pontificalis Domus, cuius praeses est archiepiscopus Georgius Gänswein
- Officium de Liturgicis Celebrationibus Summi Pontificis, nunc Magister pontificiarum Celebrationum Liturgicarum est Didacus Ioannes Ravelli
Pontificiae Commissiones
[recensere | fontem recensere]- Pontificiae Commissiones sunt:
- Commissio Theologica Internationalis, praeses cardinalis Ludovicus Franciscus Ladaria Ferrer
- Pontificia Commissio Biblica, praeses cardinalis Ludovicus Franciscus Ladaria Ferrer
- Pontificia Commissio pro America Latina, praeses praefectus Congregationis pro Episcopis, id est cardinalis Marcus Ouellet
- Pontificia Commissio de Sacra Archaeologia, praeses cardinalis Ioannes Franciscus Ravasi
- Pontificia Commissio pro Civitate Vaticana, cuius praeses est cardinalis Iosephus Bertello
- Pontificia Commissio Ecclesia Dei (a papa Francisco die 17 Ianuarii 2019 abolita)
Pontificiae Academiae
[recensere | fontem recensere]- Pontificiae Academiae sunt:
Aliae Institutiones Sanctae Sedis
[recensere | fontem recensere]- Aliae Institutiones Sanctae Sedis sunt:
- Fabrica Sancti Petri, cuius praeses est cardinalis Maurus Gambetti
- Bibliotheca Apostolica Vaticana, cuius bibliotecarius est cardinalis Iosephus Tolentinus Mendonça
- Archivum Secretum Vaticanum, cuius praeses est cardinalis Iosephus Tolentinus Mendonça