Gamaliel
Appearance
Gamaliel, -elis (Hebraice רבן גמליאל; Gamaliel Latine valet 'bene fecit mihi Deus'), etiam Gamaliel maior, fuit reverendus apud Iudaeos magister iuris tempore Christi, quem Novum Testamentum virum synedrii fuisse memorat (Act 5,34sq). Etiam magister sancti Pauli ante eius conversionem fuisse traditur (Act 22,3). Erga Christianos mitis se gessit, ut Paulus liberaretur poposcit.
Gamaliel maior (sive Gamaliel I) a Gamaliele II, nepote suo, distinguendus est. Talmud Gamalielem maiorem nepotem Hillelis maioris fuisse vult,[1] verosimiliter autem falso.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Talmud, Schabbat 15a
- ↑ Alexander Dubrau: Gamaliel I., Rabban. In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae 2006 ss.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Solomon Schechter, Wilhelm Bacher: Gamaliel I. In: The Jewish Encyclopedia. Novi Eboraci 1901-1906. (Anglice)
- Alexander Dubrau: Gamaliel I., Rabban. In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae 2006 ss. (Theodisce; cum bibliographia)