Metallica
Metallica est grex musicus qui grave metallum et verberans metallum(en) cantat. Grex praecipue inclaruerunt ob conlationem creationis musicae thrash metal cum Megadeth, Slayer, et Anthrax. Grex consistunt in Iacobo Hetfield, Laurentio Ulrich, Kirk Hammett, et Roberto Trujillo.
Historia
[recensere | fontem recensere]Creatio et principium (ab 1981 usque ad 1985)
[recensere | fontem recensere]Metallica facti sunt Downey in oppido Californiae anno 1981 a tympanatore Laurentio Ulrich et cantatore Iacobo Hetfield, qui competiti sunt annuntione facta in publicatione The Recycler gregem musicae quaerens.
Anno 1982, Metallicae carmen Hit the Lights pro prima compilatione Metal Massacre compsuerunt.
Primum Metallicae album, Kill 'Em All, a Megaforce Records anno 1983 editum est.
Anno 1984, alterum gregis album, Ride the Lightning, a Megaforce editum est.
Felicitas publica (1986 usque ad 1994)
[recensere | fontem recensere]Conditione facta cum Elektra Records anno 1984, Metallica novum album, Master of Puppets, quod 28 Februarii 1986 editum est.
Grex fuit inaestimabilis ob usu alcoholis, ut nomine "Alcoholica" appellaretur.
Quando grex concursebat Sueciam ut praeludaret Master of Puppets, bassista gregis Cliff Burton mortuus est. Bassistam novum invenerunt, Iasonem Newsted, quocum fecerunt album quartum "...And Justice for All", anno 1988, et quintum album, Metallica. Hoc album quoque dicitur "album nigrum".
Tempus alborum Load et ReLoad (1995 usque ad 2001)
[recensere | fontem recensere]Anno 1995, Metallica ediderunt album sextum, Load, quod inter albis omnibus Metallicae differebat. Iam non musica heavy metal fuit nisi hard rock. Quae cum ita erant, multi admiratores Metallicae postquam deverti sunt a grege, dicentes eam proditorem musicae suae esse. Sed obnixi excusationem, Metallica continuaverunt genus novum musicae septimo albo "ReLoad" quod constabat de carminibus factis tempore albi Load.
Anno 2001, Jason Newsted gregem reliquit.
Tempus albi St. Anger
[recensere | fontem recensere]Anno 2003 Metallica fecerunt album St. Anger, factum solum a tympanatore Laurentio Ulrich, cantatore Iacobo Hetield atque gitarrista Kirk Hammett quia grex iam non habebat bassistam altrum, usque ad inveniendum bassistae novi Roberto Trujillo.
Tempus albi Death Magnetic
[recensere | fontem recensere]Anno 2006 usque ad annum 2008, Metallica novissimum album, Death Magnetic, parabant.
Sodales
[recensere | fontem recensere]- Praesentes
- Iacobus Hetfield - primus cantor, citharista rhythmicus (1981-praesens)
- Kirk Hammett - primus citharista, secundus cantor (1983-praesens)
- Robertus Trujillo - bassista, secundus cantor (2003-praesens)
- Laurentius Ulrich - tympanista (1981-praesens)
- Priores
- Ronaldus McGovney – bassista (1981-1982)
- David Mustaine – primus citharista, secundus cantor (1981-1983)
- Cliff Burton – bassista, secundus cantor (1982-1986, mors eius)
- Iason Newsted – bassista, secundus cantor (1986-2001)
Discographia
[recensere | fontem recensere]- Kill 'Em All ("Necate Omnes"), 1983
- Ride the Lightning ("Vehere Fulmen"), 1984
- Master of Puppets ("Dominus Puparum"), 1986
- ...And Justice For All ("...et Iustitia Omnibus"), 1988
- Metallica ("Metallica"), 1991
- Load ("Onerare"), 1996
- ReLoad ("Re-Onerare"), 1997
- S&M (Symphony & Metallica) ("Symphonia et Metallica"), 1999
- St. Anger ("Sancta Ira"), 2003
- Death Magnetic ("Mors Magnetica"), 2008
- Hardwired...to Self-Destruct ("Fere... ad Autointeritus"), 2016
- S&M2 (Symphony & Metallica 2) ("Symphonia et Metallica 2"), 2020
- 72 Seasons ("72 Temporae"), 2023
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Metallicam spectant. |