Publius Cornelius Dolabella
Obitus: 1. saeculum;
Patria: Roma antiqua
Familia
Coniunx: Sulpicia Galbilla
Proles: Publius Cornelius Dolabella
Publius Cornelius Dolabella (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus patricius primo saeculo ineunte fuit. Pater eius Cornelius Dolabella amicus Augusti erat. Anno 10 consul ordinarius creatus magistratum ad 30 Iunii gessit, tum Quintus Iunius Blaesus ei successit. legatus Augusti pro praetore Illyrici Augusto et tum Tiberio imperatoribus ad usque anno 20. Anno 14 post mortem Augusti milites eius quieti manebant. Anno 23/24 proconsul Africae Tacfarinam ducem Numidarum devicit. Tandem Tiberius ei insignia triumphalia negavit, quod imperator laudes Quinti Iunii Blaesi minuere non voluit, qui anno superiore iam Numidas vicerat[1]. Anno 27 Quinctilium Varum, filium Publii Quinctilii Vari accusavit. Saepe in senatu de provinciis melius administrandis censuit[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- P. Tansey, "The Perils of Prosopography" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 130 (2000) pp. 265-271
Antecessores: Gaius Poppaeus Sabinus et Quintus Sulpicius Camerinus |
Consul 10 cum Gaio Iunio Silano |
Successores: Manius Aemilius Lepidus et Titus Statilius Taurus |