Salome (filia Herodiadis)
Salome (Hebraice שְלוֹמִית, Šlomit; Graece Σαλώμη) fuit filia Herodiadis, uxoris Herodis Antipatri; nomen nobis a Flavio Iosepho in Antiquitatibus Iudaicis traditur.
Eadem fuit, sicut plurimi censentur, ac filia Herodiadis (nomine proprio carente) quae in narrationibus evangelicis Marci et Matthaei saltaverit coram Herodem socrum dum natalicia sua celebrat.[1]. Haec res saepissime pictores auctoresque lyricos inspiravit.
Secundum Iosephum Salome, filia Herodiadis et Herodis Philippi I, habebat decem annos cum mater maritum Herodem Philippum I° reliquit ut Herodi Antipae nuberet, fratri primi mariti. Flavius Iosephus mores istius nefas esse secundum leges iudeas fidem facit, sed nescimus sitne adulterium, incestum an legis leviri. Evangelia saltem dicunt Iohannem in carcerem inieci quod mores istius condemnavisset.
Secundum apocrypha "Epistula Herodi ad Pilatum", tradunt mortuam esse in transitu lacus gelu solidi. Glacies enim rupta est et cecidit in aquam usque ad collum. Caput eius separatum est a corpore vi aquae in glacie. Quae fabula videtur imitatio decollationis Iohannis Baptistae.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Evangelium secundum Marcum 6.14-29; Evangelium secundum Matthaeum 14.1-12
Nexus interni
- Natalicia Herodis Antipatri
- Salomé, tragoedia ab Anschario Wilde scripta.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Salomen spectant. |