Jump to content

Continens

E Vicipaedia
Colore subviridi America, caeruleo Antarctica, flavo Africa, rubido Europa, rubicundo Asia, rubropurpureo Oceania.

Continens[1] (-entis, f.)[1] est magna regio geographica. Continentes per normas usitatas, non normas strictas, plerumque definiuntur. Continens una massa terrestris vel pars maioris massae terrestris esse potest (ut Asia et Europa). Qua pro causa, numerus continentium variatur: usque ad septem vel quattuor regiones continentes vulgo appellantur. Plurimae civitates angloloquentes septem regiones continentales habent, quae a minima ad maximam sunt Asia, Africa, America Septentrionalis, America Australis, Antarctica, Europa, et Australia.[2] Variae interpretationes nonnullas ex his regionibus coniungunt; inter exempla talis coniunctionis Americam Septentrionalem et America Australem in Americam, Asiam et Europam in Eurasiam, atque Africam, Asiam, et Europam in Afro-Eurasiam(en) coniungunt.

Contraria continentis notio est mare vel oceanus. Tota continentium orbis terrarum superficies minor est quam superfieis marium. Insulae saepe in globo eodem cum vicino continentali ponuntur.

Rerum geographicarum periti omnes continentes olim unam continentem fuisse docent, quae Pangaea appellatur. Ea fracta est abhinc annorum milliones in duas continentes, Laurasiam et Gondwanam. Nonnulli putant continentes post complures milliones annorum iterum in unam terram coalituras esse, quae terra iam nomen proprium habet, scilicet Pangaeae Ultimae.

Continentes Terrae

[recensere | fontem recensere]

Numerus continentium disputatur esse: aut quattuor, quinque, sex, aut septem. Ab eis qui sex continentes esse putent, continentes sic agnoscuntur:

Nexus interni

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009). Aliud vocabulum est terra continens.
  2. "Continents: What is a Continent?". National Geographic. 20 Septembris 2011  "Most people recognize seven continents—Asia, Africa, North America, South America, Antarctica, Europe, and Australia, from largest to smallest—although sometimes Asia and Europe are considered a single continent, Eurasia."

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Continentes