Res militaris
Res militaris milites complectitur nec non omnia vehicula, arma, tela, et cetera, quae praesertim ad bellum gerendum necessaria sunt.
Carolus de Clausewitz in libro Vom Kriege ('De bello') inscripto inclute "bellum" ait "non est nisi capessendae rei publicae continuatio alia ratione innixa."[1] Modus belli quidem est mutua inter civitates vel regimina violentia. Quia vis invicem inter civitates adlata legibus civitatum dirigitur, bellum magnopere a caede, tromocratia, genocidio differt. Necesse est copias militares legibus civitatis parentes summa disciplina bellum gerere.
Primum belli propositum est hostes interficiendo bellum quam primum desinere, ut casus belli decernatur et pax iterum habeatur. Sicut imperator Georgius Smith Patton Iunior dixit: "militis officium non est pro sua civitate cadere, sed facere ut alii nothi [hostes] pro sua cadant."[2] In proeli campo, igitur, milites complures hostes summa violentia occidunt. Proelii violentia tumultusque tam vehemens summam disciplinam, virtutem, fortitudinem, animum, et oboedientiam ab militibus requirit. Itaque disciplina militaris milites docuit insigne gradus militares gerere, et summa disciplina iussa praefectorum eorum parere.
Telorum armorumque evolutio efficit, ut per aetates belli gerendi rationes mutentur. Maximum effectum fuit ob pulveris pyrii reppertum Sinae saeculis 13–14, quo arma ignifera sicut sclopeta efficiuntur. Haec arma ignifera, de quo usu milites facile docuntur, mox notissimas partes figuraverunt in omnibus bellis, sicut rerum libertationis bella, rerum eversionis bella, bella Napoleonica, primum et secundum bellum mundanum, et cetera.
Tandem, saeculo vicensimo reperta telorum nuclearum, chemicorum, biologicorumque effecerunt omnes expectare omnia bella sisti. Homines enim ubique agnoverunt talia destructionis massivae tela in bello numquam posse adhiberi ne se ad ruinam universam exponant. Talia tela forsitan totum mundum humanum omnino sistere possunt. Talibus telis igitur numquam hodie utebantur, eis contra ius belli esse putatis. Verumtamen bella hodie demissa scala nos afflictant, et saepe pro civitatis defensa copiae militares necesse putantur.
Copiae militares
[recensere | fontem recensere]Bellum in terra, mari, et aëre geruntur; quam ob rem copiae militares sunt trium generum:
- exercitus ad bellum terrestre addictus
- copiae navales ad bellum maritimum addictae
- copiae aëriae ad bellum in aëre et spatio cosmico addictae
Saepe copiae militares quoque hodie copias clandestinas includunt, et militias, quae perpetui exercitus partes non formant, in multis civitatibus copiae irregulares vel custodes nationales appellatae.
Arma, vehicula, et machina bellica
[recensere | fontem recensere]- Aëroplanum bellicum (sicut aëroplanum pyroballistarium, helicopterum bellicum, pugnator aërius)
- Arma ignifera (sicut sclopetum, canno)
- Batalaria (sicut navis aëroplanigera, batalaria cataphracta, batalaria venatoria, batalaria subaqueana)
- Gladius
- Pyrobolum (e.g. mina, pyrobolus manualis, torpedo, bomba atomica)
- Tegumen militare (e.g., cassis, kevlar, galea, thorax)
- Tormentum (confer missile, telum)
- Vehiculum cataphractum (e.g. autocurrus armatus, armatus militum advector)
Musica militaris
[recensere | fontem recensere]Traditum est antiquis iam temporibus musicam adhibitam esse, ut milites aeque eadem celeritate progrederentur. E. g. in historiis Thucydidis legimus in pugna ad Mantineam pugnata exercitum Lacedaemoniorum processisse tibicinibus multis ludentibus non in honorem deorum, sed ut milites passibus pares irent.[3]
Gradus militares
[recensere | fontem recensere]In tumultu violentiaque, oportet milites semper iussis praefectorum continuo oboedire. Saepe est sola illa disciplina, quae sinit milites pugnam supervivere. Saepe nonnulli perire debent, ut alii victoria vivant. At, ut oboedire possint, necesse est actutum decernere? militum gradus in campo belli; quamobrem milites insignia graduum suorum clara gerunt.
Gradus militares et eorum nomina aliquanto variant inter divisiones armatas et inter civitates. Tabula infra Latine gradus dat, secundum varios locos Latinos hodiernos, iuxta similes gradus quibus Anglice Foederatae Americae Civitates, Italice Italia, et Germanice Germania utuntur. Similaritas inter gradus decernitur per gradus Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali exhibitos. Hi gradus hodierni, ob mutatas exercitus compositiones, aliquanto discrepant a gradibus exercitus Romani antiqui in tabula quoque datis.
Gradus in exercitibus hodiernis adhibiti | Gradus Romani ca. annum 50 | Gradus Romani ca. annum 400 | |||
---|---|---|---|---|---|
Latine | Anglice | Italice | Gemanice | Latine | |
Generalis, Summus Praefectus[4] | General | Generale | General | Dux, Imperator[5] | Imperator |
Vice-Generalis, Corporis Generalis, Corporis Praefectus[6] | Lieut. General | Generale di corpo d'armata | Generalleutnant | Legatus[7] | Magister Militum |
Generalis Maior, Divisionis Generalis, Divisionis Praefectus[6] | Major General | Generale di divisione | Generalmajor | Dux | |
Generalis Legionarius, Legionis Generalis, Legionis Praefectus[8] | Brigadier General | Generale di brigata | Brigadegeneral | Legionis Praefectus[9] | |
Chiliarchus[10] | Colonel | Colonnello | Oberst | Tribunus Maior | Cohortis Praefectus |
Chiliarchus Vicarius [11] | Lieut. Colonel | Tenente Colonnello | Oberstleutnant | Tribunus minor | Centurio prior |
Centurio Maior | Major | Maggiore | Major | Centurio Primipili[12] | |
Centurio, Capitaneus | Captain | Capitano | Hauptmann | Centurio | |
Succenturio Maior | Lieutenant | Tenente | Oberleutnant | Centurionis Optio | |
Succenturio Minor | Second Lieut. | Sottotenente | Leutnant | Succenturio Minor | |
Decurio Maior | Sergeant Major | Sergente maggiore | Oberstabsfeldwebel | Decurio Maior | |
Decurio | Sergeant | Sergente | Feldwebel | Decurio/Decanus[13] | |
Optio | Corporal | Caporale | Unteroffizier | Decurionis Optio | |
Legionarius | Private (First Class)[14] | Appuntato | Gefreiter | Legionarius | |
Miles gregarius | Private | Soldato | Soldat | Miles gregarius |
Tabula quae sequitur dat gradus in copiis navalibus hodiernis adhibitos Latine, Anglice, Italice et Germanice.
Gradus in copiis navalibus hodiernis adhibiti | |||
---|---|---|---|
Latine | Anglice | Italice | Gemanice[15] |
Classis Admiralis, Summus Admiralis, Summus Classis Praefectus[16] | Fleet Admiral | Ammiraglio di Flotta[17] | Großadmiral |
Admiralis[18], Classis Praefectus[19] | Admiral | Ammiraglio | Admiral |
Vice-Admiralis[18], Classis Subpraefectus[20] | Vice Admiral | Ammiraglio di Squadra | Vizeadmiral |
Contraadmiralis[21][16] | Rear Admiral | Ammiraglio di Divisione | Konteradmiral |
Navarchus Princeps,[22] Capitaneus[23] | Captain | Capitano di Vascello | Kapitän-zur-See |
Navarchus[22] | Commander | Capitano di Fregata | Fregattenkapitän |
Trierarchus[22] | Lt. Commander | Capitano di Corvetta | Korvettenkapitän |
Archigubernus[24] | Lieutenant | Tenente di Vascello | Kapitän-Leutnant |
Nauclerius[25] | Lieut. Junior Grade | Sottotenente di Vascello | Oberleutnant-zur-See |
Tiro Nauclerius[26] | Ensign | Guardiamarina | Leutnant-zur-See |
Subpraefectus[27] | Warrant Officer | Maresciallo | Bootsmann |
Decurio Maior | Master Petty Officer | Sottocapo di Prima Classe | Obermaat |
Optio | Petty Officer | Sottocapo di terza classe | Maat |
Miles[28] | First Rating | Sottocapo | Gefreiter |
Tiro | Sailor recruit | Comune di Seconda Classe | Matrose |
Hierarchia militaris
[recensere | fontem recensere]Exercitus
[recensere | fontem recensere]Saepe traditur milites in proelio pro conmilitonibus suis pugnare, nec revera pro sua civitate: sic est amicitia inter milites; sic est tumultus proelii. Militum unitas, quae congregatio militum quaedam dicitur, igitur est maximi momenti pro copiis armatiis.
Hierarchia militaris et unitates militares hodiernae fundamenta habent in hierarchia exercitus Romani, quae aliquanto per aetates mutavit.
Contubernium est minima unitas militaris, quam circiter decem milites, quoddam tabernaculum seu tentorium castrense cohabitantes, componunt. Praefectus contuberio dici potest decanus vel decurio.[13]
Unitates peditum superiores diende sunt decuria, turma, centuria, manipulus, cohors et legio. Decuria dicitur circum decem sclopetarii quae decurio praest. Turma dicitur duae aut plures decuriae, cui centurionis optio praeest.
Centuria olim centum homines, aut decem decurias, habebat, sed hodie inter 70 et 250 tantum habet. Centurio centuriae praeest. Duae centuriae manipulum component. Ex bellis punicis, duo centuriones cuiusque manipuli dicuntur prior et posterior. Quandoque prior cadit, posterior manipulum dirigit. Chiliarchus vicarius potest quoque manipulum dirigere. Duo vel plures manipuli cohortem formant, cui chiliarchus praeest. Olim chiliarchus dicitur tribunus militum vel cohortis praefectus.
Tamen sunt multae unitates speciales, sicut centuria tormentaria, equitum turma, et ala cataphracta. Decurio turmae equitum praeest, centurio centuriae praest. Sicut duae vel plures centuriae deinde manipulum componunt, duae vel plures equitum turmae equitum alam component, et duae vel plures alae cataphractae cohortem cataphractam.
Legio unitas exercitus principalis est, quam duae vel plures cohortes component, cuique Generalis Legionarius praeest (olim Legatus aut Legionis Praefectus).
Olim legioni praeerat vel legionis legatus vel legionis praefectus. Romani Senatus legatum legioni proponebat, legionis praefectus dicitur praefectus quem dux militaris sine senatus consultu legioni proponebat.
Tempora republicana, circum 150 a.C.n., legionum duces erant consules rei publicae, qui cum exercitum imperabant dicebantur praetores. Tandem proconsules sicut Iulius Caesar legionibus provinciarum praefecti erant, et legati qui Senatus et consul assignabant cuique legioni. Dux igitur dicitur vel proconsul vel praeses qui provinciae exercitumque ibi praeerat. Cum dux quidam victoriam magnam meruit, legionarii ducem declarare imperatorem poterant; deindeque ille imperator, senatus iussu, triumphans in Urbem inibat.
Post autem regnum Augusti annis 27 a.C.n.–14 p.C.n., soli principes Romani titulum imperator habere poterant, qui tandem dicebant Caesar aut Augustus. Dux postea dicebatur qui imperatoris iussu legatis legionibusque praeerant.
Commutatio magna deinde saeculo quarto post Diocletiani Constantinique reformas accidit. Plerumque legionis praefecti et cohortis praefecti ex equitum ordine legatos ex senatus ordine substituerunt, et novus praefectus magister militum creatus est, qui inter ducem et imperator serviebat.
Tabula infra unitates militares in exercitibus dat secundum contextum APP-6A a Consociatione ex pacto Atlantico Septentrionali provisum.[29] Notandum est quod nomina praefecti praecipue datur secundum unitates, nec secundum nomina historia quae per aetates et inter civitates discrepaverunt. Exercitus maximi in secundo bello mundano habuerunt, et multi gradus tabula monstrati iam non existunt.
APP-6A Symbolum | Nomen | No. hominum | No. unitatum subordinatarum | Unitatis praefectus | |
---|---|---|---|---|---|
XXXXXX | Regio, theatrum, frons | 1 000 000+ | 4+ exercituum greges | summus exercituum praefectus vel theatri praefectus | |
XXXXX | exercituum grex | 250 000+ | 2+ exercitus | exercituum praefectus (vel marescallus militum) | |
XXXX | exercitus | 60 000–100 000+ | 2–4 corpora militaria | exercitus praefectus (vel summus praefectus) | |
XXX | corpus militare | 30 000–50 000+ | 2+ divisiones | corporis praefectus (=magister militum) | |
XX | divisio | 10 000–20 000 | 2–4 legiones vel cohortes | divisionis praefectus (=legionum praefectus vel dux ) | |
X | legio | 3000–5000 | 2+ cohortes vel 3–6 manipuli | legionis praefectus (=cohortum praefectus vel legatus) vel chiliarchus | |
III | cohors | 2000–3000 | 2+ manipuli aut equitum alae | chiliarchus (=cohortis praefectus vel tribunus maior) | |
II | manipulus (pediti), equitum ala, aut cohors cataphracta | 300–1000 | 2–6 centuriae, centuriae tormentariae, vel equitum turmae vel alae cataphractae | chiliarchus vicarius (=tribunus minor vel manipuli praefectus) | |
I | centuria (pediti), centuria tormentaria, equitum turma, vel ala cataphracta | 70–250 | 2–8 turmae | centurio (=capitaneus), subpraefectus vel chiliarchus | |
••• | turma | 25–60 | 2+ decuriae maiores, decuriae aut vehicula | centurionis optio vel subpraefectus | |
•• | decuria maior | 8–12 | 2+ manus sclopetaria + sclopeta automataria | decurio vel decurionis optio | |
• | decuria | 8–16 | 2+ manus sclopetariae | decurio vel decurionis optio | |
Ø | manus sclopetaria | 4–5 | n/a | decurionis optio | |
Ø | sclopetarii par | 2 | n/a | legionarius |
Copiae navales
[recensere | fontem recensere]Olim hierarchia navalis erat rigentiora quam hodie. Naves in divisiones colligebant, quae invicem in alas numeratas, quae classem numeratam componebant. Permissus in charta scriptus necesse erat antequam navigium quoddam ab una unitate ad alteram motum est.
Ordinationes autem strictas hodie copiae navales saepe non sequuntur ad classiculae gradum et supra, quod naves reordinatae sunt, in greges maiores vel inferiores sicut accidentes et eventus requirant. Hoc igitur multum cum statica exercitus ordinatione discrepat, ubi unitates et apparatus eorum multum tempus non mutant.
Copiae navales plerumque ordinatae sunt in greges ad propositum speciale, saepe strategicum, et ii greges saepissime apparent et disparent, secundum conditiones et demandas copiis navalibus impositas. Copiae exempli gratia navales hodiernae Civitatum Foederatarum Americae ordinantur in aliquantos navigii greges, qui dicuntur Grex Aëroplangericus Offensivusque (Anglice:Carrier Strike Group) et Grex Expeditionarius Offensivusque (Anglice:Expeditionary Strike Group).
Quamquam unitatum ordinatio late variat, tabula infra dat terminologiam quandam, universaliter acceptam, qua quota et qualia naves in unitate quadam sunt communicentur.[30]
Unitatis nomen | Navium genera | No. navium | Praefectus |
---|---|---|---|
sedes copiarum navalium | omnes naves bellicae | 2+ classes | summus classis praefectus |
classis | omnes naves in oceano vel in regione generali | 2+ classes bellatoriae vel copiae vexillariae | classis praefectus |
classis bellatora vel copiae vexillariae | multa naves omnium generum | 2+ greges vexillaria | classis subpraefectus |
grex vexillarius | copia navium complementariarum | 2+ vexillationes vel alae | navarchorum praefectus maior |
ala navalis vel vexillatio | saepe naves primi ordinis vel capitales | paucae naves | navarchorum praefectus minor vel classiculae praefectus |
classicula vel vexilliatio | saepe naves inferiorum ordinum | paucae naves, saepe eiusdem generis | navarchorum praefectus minor vel classiculae praefectus |
elementum copiarum navalium | singula navis | n/a | navarchus |
elementum minus | navigium auxiliare | n/a | trierarchus vel archigubernus vel nauclerius |
Naves tela magna praebentes coriis crassis armatae capitales vocantur. Diu a saeculo duodevicensimo, tales naves in theatro bellico carrissimae copiis navalibus sunt. Per aetates definitio aliquanto mutavit. Olim Romani forsitan quinqueremes putabant capitales. Saeculo vicesimo incipiente, recenter, capitales dicebantur batalariae cataphractae et non naves aëroplanigerae.[31] E contrario capitales hodie solae naves aëroplanigerae putantur![32]
Naves alteri ordinis sunt quadriremes (olim), naves helicopterigerae, et naves impetum amphibium facentes, batalariae venatoriae, batalariae circumvectantes, et batalariae subaqueanae. Ballistae subaqueanae, hoc est batalariae subaqueanae tela nuclearia intercontinentalia praebentes, quamquam gravissimae et maximi momenti putatae, quoque sola tela strategica considerantur et non naves capitales.
Navigia auxiliaria deinde includunt: triremes (olim), celoces, naviculae cannonariae, naves limitaneae, naves onerariae, naviculae torpedinariae, navigia minas everrentia, navigia subtum oppugnantia, naves assectantes, et navigia adiuvantia.
Quam maius est navigium, maior est eius praefectus. At, sicut in hierarchia supra descripta, multum dependet a accidentibus et eventibus qui adsunt. Exempli gratia navarchi principes, quae saepe quoque dicuntur centuriones vel capitanei, praesunt aut navibus capitalibus aut nonnullis navibus magnis sicut ballistis subaqueanis, navibus helicopterigeris, et navibus impetum amphibium facentibus. Navarchi navibus praesunt quadriremium ordinis, cui saepe nonnulla navigia auxiliaria adsunt, trierachi navigiis auxiliaribus, sicut navibus assectantibus et naviculis subtum oppugnantibus, et saepe archiguberni navigiis cannonariis et torpedinariis. Tandem et nauclerii tirones quoque interdum navibus limitaneis praesunt.
Ordinatio navalis et apud singulam navem continuat, ubi cohors dividuntur in quattuor aut quinque facultates ad varia munera dicatas. Sunt facultates siphonaria, valetudinaria, nautica, fabricans, aeronautica; et in quaque facultate sunt gradus minores et maiores.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Der Krieg ist eine bloße Fortsetzung der Politik unter Einbeziehung anderer Mittel." Clausewitz, Carl von (1832) Vom Kriege, I.2.4. Berlin: Ferdinand Dümmler.
- ↑ "The object of war is not to die for your country, but to make the other bastard die for his."
- ↑ Thucydides, De bello Peloponnesiaco 5,70: ὁμαλῶς μετὰ ῥυθμοῦ βαίνοντες.
- ↑ Morgan dat LRL dare tantum: "general (of army) / summus (v. generalis) praefectus (militiae) (LRL)". Confer: PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4), Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
- ↑ Imperator praecipue dicitur ille dux qui magnam victoriam meruit.
- ↑ Jump up to: 6.0 6.1 Translatio directa, non sic re vera attesta; ecce exemplum Morgan qui dat LRL dare tantum: "general (of army) / summus (v. generalis) praefectus (militiae) (LRL)".
- ↑ Sic dat Loeb in "Caesar's Gallic War".
- ↑ Translatio directa, ecce etiam "Cohortium Praefectus" PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4)
- ↑ Encyclopedic dictionary of Roman Law: "The commander of a legion, of equestrian rank (eques). In the development of the Roman army, he was the successor of the LEGATUS"
- ↑ Chiliarchus aut Tribunus Militum
- ↑ Chilarchus Vicarius vel Tribunus Militum Vicarius
- ↑ A Dictionary of Greek and Roman Antituiquities, Google Books.
- ↑ Jump up to: 13.0 13.1 Centurio 80 peditibus praeerat, Decurio 32 equitibus, De Re Militari, Liber II, Flavius Vegetius Renatus; et confer A Dictionary of Greek and Roman Antituiquities, Google Books.
- ↑ Usus nominis Private First Class variat inter Classicos et Exercitus CFA.
- ↑ World War II Armed Forces – Orders of Battle and Organizations, Situs interretialis; Order of German Naval Ranks, situs interretialis (Anglice)
- ↑ Jump up to: 16.0 16.1 Etiam Summus Classis Praefectus, sed re vera non sic attestatum, sed vide exemplum exercitus et nomen Classis Praefectus datum a PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4)
- ↑ Ammiraglio di Flotta non sic attestatum est, sed exemplum nominis Ammiraglio di Squadra, etc. sequitur
- ↑ Jump up to: 18.0 18.1 http://www.wenner.net/?artikelid=G23268
- ↑ Etiam Classis Praefectus,Encyclopedic dictionary of Roman law
- ↑ Classis Subpraefectus,Encyclopedic dictionary of Roman law- Page 720 by Adolf Berger
- ↑ Etiam Navarchorum Praefectus, Statistica Europae 1792.:"...Potentia navali opus habent gentes quorum territoria maribus aluuntur, aut qui magnum commercium exercent in mari; haec potentia longe pretiosior est quam campestris; naves bellicae diversae sunt, ad sex classes referuntur pro varietate magnitudinis, nempe pro multitudine illocatae militiae et tormentorum; ad primas quattuor classes pertinent lineales, quae frontem et aciem exercitus formant, hae sunt maximae; generatim omnes naves lineales debent habere 50 tormenta, sed habent cum 80, 90, 100, ad summum 120 tormentorum; maior ad haec tempora non comparuit in mari. A 50 usque 24 tormenta capaces naves dicuntur fregatae, hae secundum locum tenent in acie, defenduntque proprie lineales naves. 3--o) sunt cutter; hae sunt minimae naves bellicae a 24 tormentis deorsum usque 10-8. <3> Linealis quaevis navis habet aliquot cutter et fugatorias naves (Jagdschiff) quae excubias agunt hostibus, fugientes intercipiunt, explorant. <4> Si numerus linealium navium sit 10 et supra, dicetur tota collectio flotte, si sit infra 10 flotille. <5> Cuivis classi, seu flotti praeest archi-calassus, seu admiralis, viceadmiralis, et contraadmiralis."
- ↑ Jump up to: 22.0 22.1 22.2 Secundum The Imperial Roman Army By Yann Le Bohec, Raphael Bate (Google Books)
- ↑ Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018), op. cit. Lexicon Auxiliare, Helfer
- ↑ Primum archiguberni officium est navem gubernare dum narvarchus dormit aut aliquid agit.
- ↑ Nauclerius est praefectus qui nautas imperat pro Navarcho, vid. Artes itinerum; primum pedestris. At incertum est si idem vocatur qui milites navales imperat.
- ↑ Tiro Nauclerius saepe est iuvenis qui quomodo navegare discit in nave.
- ↑ Subpraefectus est terminus Latinus qui tarde apparuit, designans eum qui praefectum inprimis servit.Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
- ↑ Nautas militares Romani appellabant milites loco nautas.
- ↑ Vide en:Military organization en:List of comparative military ranks.
- ↑ en:Military organization
- ↑ Post chalybum classum adventum navis capitalis notio aliquanto fixa est per tria foedera arma limitandi annis 1920–1940 facta: Foedus Washingtonii Navale, Foedus Londinii Navale, et Alterum Foedus Londinii Navale. Vide Textus Foederis Washingtonii Navalis completus: "A capital ship, in the case of ships hereafter built, is defined as a vessel of war, not an aircraft carrier, whose displacement exceeds 10,000 tons (10,160 metric tons) standard displacement, or which carries a gun with a calibre exceeding 8 inches (203 millimetres)."(Anglice). Haec foedera navem capitalem vocaverunt eam quae pondere 10 000 tonnas excedit et cannonem 203 mm diametri excedentem praebet. Hodie autem definitio navis capitalis limite de cannonibus caret.
- ↑ Capital ship(Anglice)
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Dupuy, T. N. 1992. Understanding War: History and Theory of Combat. Londinii: Leo Cooper.
- Public Information Advisor, International Military Staff, NATO. 1982. Women in the Allied Forces. Brussels: NATO.
- Tucker, T. G. 1985. Etymological Dictionary of Latin. Sicagi: Ares Publishers.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad rem militarem spectant. |