Jump to content

Henricus Graetz

E Vicipaedia
Wikidata Henricus Graetz
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Graetz: imago
Henricus Graetz: imago
Nativitas: 31 Octobris 1817; Gmina Książ Wielkopolski
Obitus: 7 Septembris 1891; Monacum
Patria: Regnum Borussiae, Imperium Germanicum

Memoria

Sepultura: Old Jewish Cemetery

Henricus Graetz (natus 31 Octobris 1817 - mortuus 7 Septembris 1891) fuit historicus Borussicus notus ob magnum opus "Historia Gentis Iudaeorum" titulatum. Ortus e familia laniorum Posnanensi, Vratislaviae studebat, doctoratum ab Universitate Ienensi accepit. Post 1845 fuit praeses Scholae Iudaicae Orthodoxae apud Vratislaviam et denique historiam docuit apud Seminarium Iudaicum Vratislavense. In 1869 ditatus est honore professoris Universitatis Vratislavensis et in 1888 creatus est sodalis Academiae Regiae Scientiarum Hispanicae.

"Historia Gentis Iudaeorum" in multas linguas cite reddita studium culturae Iudaicae magnopere excitavit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricus Graetz spectant.
Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani •