Latitudo geographica
Appearance
Latitudo geographica[1] φ est in superficie terrae distantia locorum usque ab linea aequatoriali quae distantia gradibus metitur. Linea aequatorialis habet latitudinem nullam, polus septentrionalis latitudinem 90 graduum, australis -90 graduum.
Locus in superficie terrae determinatur coordinatis geographicis quae sunt latitudo et longitudo geographica. Haec locandi methodus iam apud Claudium Ptolemaeum invenitur.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Sphaera cum magnis circulis lineis continuis depictis et circulis parallelis lineis interruptis depictis. Linea aequatorialis colore caeruleo dividit sphaeram in duas hemisphaeras septentrionalem atque australem et secat meridianos flavo colore depictos recto angulo. Lineae interruptae sunt circuli paralleli.
-
Coordinata geographica in sphaera terrae
-
Meridianus primarius ater et circulus parallelus 30 graduum ruber
Nota
[recensere | fontem recensere]Nexus interni