Jump to content

Matthias Grünewald

E Vicipaedia
Wikidata Matthias Grünewald
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1480; Herbipolis
Obitus: 31 Augusti 1528; Salinae Saxonicae
Patria: Germania
Sanctus Ioannes. Imago quae multi putant effigiem Matthiae Grünewald esse

Matthias Grünewald (natus Mathis Gothart-Nithart Herbipoli circa annum 1475/1480; mortuus Salinis Saxonicis die 31 Augusti 1528) fuit pictor et graphicus? aetate Renascentiae, architectus et technicus aquaticus.? Opera praeter illa Dureri inter pulcherrima in Europa Septentrionali creata numerantur.

Ubi, quomodo, cui Matthias instructus sit nescimus. Constat illum imagines et Dureri et Alberti Altdorfer bene novisse. In Italia manens attente codicem omnem picturae Renatae sibi familiarem reddere successit. Ex anno 1519, opera monogrammate suo (M+G+N) signare solitus est. Annis inter 1501 et 1521 laboratorium Seligenstadii in Hassia habuit. Anno 1509 ab archiepiscopo Moguntino vocatus et pictor aulicus nominatus est. Ab anno 1510 Asciburgene castellum convenustabat. Reformationis fautor anno 1526 Francofurtum ad Moenum et anno 1527 Salinas Saxonicas commigrare debuit.

Nobis artificia decem Matthiae Grunewald servata sunt inter quae plura polyptycha et designationes variae.

  • Prima creatio magna fuit Christus ludibrio habetur (1503, Monachi) ubi clare rusticitates (figurae non terminatae, errores anatomici, aemulatio Nederlandicorum nimia) observari possunt. Nihilominus iam mores artifici isti proprii se clare annuntiant.
  • Anno 1513 pro canonicis regularibus Sancti Antonii in monasterio Issenheim in Alsatia opus suum magnum incepit, Altare Issenheim (1513/15, Colmariae). Ara clausa spectatur Christus crucifixus, in retabulo autem Christus sepultus et deploratus. Media in tabula Sebastianus martyr et Antonius abbas stant. Ara aperta nativitas Salvatoris et angelorum concentus ostenduntur, quas res annuntiatio Mariae et Christi resurrectio circumdant. In retabulo sepultura et deploratio sunt. In scrinio intimo autem sculptum quoddam triplex cum Antonio, Augustino et Hieronymo celatur. In pictura olearia sunt Antonius et Paulus in deserto grassantes cum ad dexteram Antonius in tentationem ducatur. Retabulo expanso Christus cum apostolis duodecim affabre sculptus cenatur. Sunt qui dicant crucifixum gigantem latrones territavisse ut per saecula situs intactus servaretur. Compositio Christi morituri ante solem occidentem et Ioannes Deiparam inopem exceptans necnon Ioannes Baptista historiam indicans spectatores omnes concutiunt. Altare omne ab acia et ab acu cuncta exponit, ut fideles ad compassionem et conscientiae scrutationem moveantur. Christus resurgens e sarcophago lapideo exiens silenter sursum volitat. Fortasse fons artificii apud opus mysticum Revelationum Birgittae de Suecia inveniri potest, quod tunc a multis legebatur.
  • Opera postea confecta minus captant, quamvis etiam Crucifixio minor (1519/20, Vasingtoniae) et Sancti Erasmus et Mauritius (1523/24, Monaci) similia cum re Issenheim confecta habeant. Designationes et studia ararum novarum quadraginta servata sunt, quae mira continent; adumbratio viri clamantis (1520, Berolini) nobis Leonardum Vincium revocant.
  1. i. e. Madonna in vico Stuppach in Bavaria sito

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Store norske leksikon • • Grove Art
Vicimedia Communia plura habent quae ad Matthiam Grünewald spectant.