Jump to content

Michael Creizenach

E Vicipaedia
Wikidata Michael Creizenach
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 16 Maii 1789; Moguntiacum
Obitus: 5 Augusti 1842; Francofurtum ad Moenum
Patria: Germania

Michael Creizenach (natus die 16 Maii 1789 Moguntiaci, mortuus die 5 Augusti 1842 Francofurti) paedagogus et editor Germanicus fuit. Ei cordi fuit eruditio Iudaeorum in Germania viventium.

In principio educationi Iudaeorum Rhenaniae et Hassiae se dedicavit. Impedimentis multis superatis ludos condidit, praelectiones habuit, sodalitatem fabrorum erudiendorum fundavit. Insuper instituit periodicum Iudaicum »Geist der pharisäischen Lehre« (Mogontiacum 1824) et assidue studia mathematica egit.

Anno 1825 magister atque praedicator creatus est in Philanthropino (schola realium rerum moderna) Francofurti.

Praeter opusculum »Versuch über die Parallelentheorie« (Moguntiaci 1822) pepigit librum definitivum geometricum »Lehrbuch der darstellenden Geometrie« (Moguntiaci 1822) et libros didacticos de geometria »Lehrbuch der technischen Geometrie« (Francofurti 1828) et de algebra »Lehrbuch der Algebra« (Stutgardiae 1835).

Opus eius magnum »Schulchan Aruch«, encylopaedia de legibus Iudaeorum (Francofurti 1833–40) et theseis »32 Thesen über den Talmud« (Francofurti 1831) alternativae doctrinis atque interpretationibus orthodoxorum rabbinorum essent; quod autem efficax non fuit.

Una cum Isaac Jost historico folia Hebraica »Zion« (Francofurti 1841–42) edidit de reunione Iudaeorum omnium sperans.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]