Jump to content

Organon (Aristoteles)

E Vicipaedia
Organon (Aristoteles).

Organon sive Organum (Graece ὄργανον "instrumentum") est corpus librorum Aristotelis philosophi Graeci, quibus artem logicae instrumentum scientiae esse demonstrat. Organon ex sex scriptis constat, quae probabiliter non ab ipso Aristotele, sed a litterarum peritis byzantinis redacta et nominata sunt.

  1. Categoriae (Graece: Κατηγορίαι): Aristoteles quindecim capitulis rationes fundamentales dispositionis hierarchicae exponit, quae et hodie in scientiis est fundamentum describendi systematum.
  2. In libris De interpretatione (Graece: Περὶ ἑρμηνείας) Aristoteles propositionem ita definit, ut ex verborum coniunctione constet, quae vera aut falsa esse possit; verborum coniunctiones, ad quas tales proprietates non pertineant (v.g. vota) ergo propositiones non esse. Praeterea, ut scientia crescat, propositiones contradictionibus liberas esse debere.
  3. Analytica priora (Graece: Ἀναλυτικὰ πρότερα) demonstrant, ut ex duabus observationibus aut perceptionibus nova propositio deducitur (Syllogismus et Deductio et syllogismus).
  4. In Analyticis posterioribus (Graece: Ἀναλυτικὰ ὕστερα) Aristoteles fundamenta rationis scientificae disponit et fines eius definire studet.
  5. Topica (Graece: Τόποι) doctrinam de definitionibus, quae probabilitatibus colliguntur, comprehendunt.
  6. In scripto De sophisticis elenchis (Graece: Περὶ σοφιστικῶν ἐλέγχων) praecipue doctrina de sophismatibus disputatur.

Plurimis Organi editionibus iam ab antiquitate Porphyrii Isagoge in primum Categoriarum librum alligata est.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Christoph Horn, Christof Rapp (Ed.): Wörterbuch der antiken Philosophie, Monaci 2002, ISBN 3-406-47623-6
  • Christof Rapp: Aristoteles zur Einführung, Hamburgi 2004, ISBN 3-88506-346-8
  • Günther Patzig: Die aristotelische Syllogistik. Logisch-philologische Untersuchung über das Buch A der "Ersten Analytik", editio 3., Gottingae 1969
  • Kurt Ebbinghaus: Ein formales Modell der Syllogistik des Aristoteles, Gottingae 1964

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Robin Smith: Aristotle's Logic. In: Edward N. Zalta (Hrsg.): Stanford Encyclopedia of Philosophy
  • Organon apud Zeno.org [1]