Rhomium
Appearance
Rhomium[1] est temetum ex saccharo sive cannae suco fermentatum et destillatum. Liquor in cupis roburneis condi solet. Rhomium praesertim fit in Caribbaeo et ad ripas fluminis Demerarae in America Australis, sed etiam in Australia et India. Magnam famam habet ex usu nautico, praesertim apud piratas et Classem Britannicam. Sunt rhomia fusca, aurea et candida.
Nautae Britannici inferiorum ordinum grog, videlicet rhomium ex aqua sucoque limonum, superiorum autem ordinum rhomium merum potare solebant.
Notae
[recensere | fontem recensere]